27 enero 2007

Textos de César (10)

Se suceden los primeros combates entre las caballerías de los ejércitos.
XL.- Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicore flumine pontes effecerat duos inter se distantes milia passuum IV. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant. [...] ...subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et Afranio [...], [Afranius] duabus Fabianis occurrit legionibus. Cuius adventu nuntiato, L. Plancus qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri posset...

Construcción de un puente romano. Imagen de Sebastià Giralt en el Grupo Chiron

No hay comentarios: